ADMISSIONALIS

ADMISSIONALIS
ADMISSIONALIS
Ministri, Lampridio in Alex. c. 4. memorati, fuêre, qui Suetonio Vespas. c. 14. ex officio Admissionis dicebantur; Trepidum eum interdicta aulâ sub Neronc, quaerentemque quidnam ageret, aut quo abiret, quidam ex officio aedmissionis simul expellens, abire Morboniam iusserat. Officium corum exprimit Macrob. Saturn. l. 1. c. 7. Dum ista narr antur, unus a famulitio, cui provincia er at, admittere volentes dominum convenire, Euangelum adesse nuntiat cum Dysario: Proin et turbae officiosae, saltem in aula Caesarum, talium aliquem praefuisse iudicat Pignorius, vide infra, ubi de Officiosis. Senera, a Sallustio et Cocceio et Duilliis, toiam cohortem primam interieris Admissionis, ex adversariorum castris conscriptam esse, memorat, de Clem. c. 10. l. 1. Unde non unicam tantum fuisse Admissionem discimus:
quod idem pluribus innuit, de Benesic. l. 6. c. 33. Est proprium superbiae magnô estimare introitum ac tacium sui liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius assideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque excludant. Nec alios, quam Admissionales. innuit molestus ille nugator, apud Horatium l. 1. Sat. 9.
- - - - - - - Haud mihi deero:
Muneribus servos corrumpam, non, hodie si
Exclasus fuero, desistam.
In aula Caesarea his Magister Admissionum praeerat. Amm. Marcellin. l. 15. c. 5. Summissis verbis fit Ursicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi frustraque gravi iniuriâ lacessiti et per Admissionum Magistrum (qui mos est honoratior) accitô eodem, ingresso consistorium offertur purpura etc. Qui et Magister simpliciter dictus est, unde apud Cassiodorum Variar. l. 6. legitur formula Magisteriae dignitatis. Corippus certe l. 3.
Ut laetus Princeps solium conscendit in altum,
Membr aque pur purcâ praecelsus veste locavit,
Legatos Avarum iussos intr are Magisier,
Orantes, sese vestigia sacra videre
Clementis domini; quos voce et mente benignos
Imperat admitti.
Idem paulo post:
Verum ut contractô patuerunt intima velô
Ostia et aur ati micuerunt atria tecti,
Caesareumque caput diademate fulgere sacrô
Te gazis suspexit Avar.
Velum nempe obtendebatur foribus cubiculi Imperatorii, ut oculos arceret; qui mos a Romanis Principibus ad Barbaros quoque fluxit, ut de Theodorico Wisigothorum Rege legimus apud Sidonium Apollinarem l. 1. Ep. 2. Hinc, cum apud Auctores laudentur, Vespasianus, Marcus Antoninus et Alexander Severus Imperatores, quod salutarentur patente cubiculô, ministris Admissionalibus remotis: dicitur de Alexandro in specie, quod salutari consueverit, patente velô. Magistro vero ipsi, quem diximus, is videtur adsignatus vicarius, quem proximum Admissionum vocat Ammianus l. 22. et Adiutorem Magistri Cassiodorus Variar. l. 6. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Affines Admissionalibus servis, Scrutatores fuêre, in aula a Claudio primum instituti, qui ad Principem salutandi vel quâ alia causâ venientes excuterent. Sueton. Claud. c. 35. Salutatoribus scrutatores semper apposuit et quidem ommibus et acerbissimos: quos tamen Vespasianus, iterum sustulit etc. Idem in Vespas. c. 12. Hinc- Admissionales Cancellarii dicti in Notitia Imperii ut quidam volunt, tametsi ediota admissionales Cancellarii praeferat, ita ut diyersa fuerint officia. Alias Admissionates Palatini, qui una cum Palatinis scriniorum et Largitionalibus Palatinis separantur a ministris Castrensibus l. 7. Cod. Theodos. de privilegus eorum qui in sacr. Pal. Quique in scriniis militant, quique inter Agentes in rebus plenum vigilar um munus exser cent. Admissionales etiam et qui sub Castrensis officio quique Comitatensibus sive privatis largitionibus obsecundant, etc. Eorum munus, Officium Admissionis, dicitur Suetonio in Vespas. c. 14. Officium Admissionum, l. 11. Cod. de Privil. eor. qui in sacr. Pal. m. et Officium Admissionalium, l. ult. C. de div. off. Nam plures erant, eorumque divisa munia, uti dictum, ita ut alii aliis in causis ac negotiis ad Principem admitterent, ut ille Homilus dicitur Legationum Admissionalis, apud Herennium Philonem Leg. ad Caium. Salmasio quatuor erant Admissionum decuriae, quibus singulis singuli praeerant Proximi, quorum unusquisque illius decuriae, cui praeerat, Magister dicebatur. Omnes autem erant fub Magistro Admissionum, cui quatuor illae decuriae cum suis Proximis parebant: quod et in aliis Augustae domûs officiis in usu fuit, Not. ad Flav. Vopiscum in Caro. c. 8. Ipsum autem Admissionum officium, sub dispositione Magistri officiorum, ponitur in Notitia. Imperii Rom. Brissonius in Praetermiss. etc. Vide quae hanc in rem praeterea congessê^re Theodorus Marcilius, Pancirollus, Savaro, Henr. Vales. Iacob. Gotofredus, Car. du Fresne Glossar. Alii.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Introducteur des ambassadeurs — L introducteur des ambassadeurs est un officier du service des Cérémonies de la maison d un souverain chargé de conduire les étrangers à l audience de ce dernier. Sommaire 1 Rôle 2 Liste non exhaustive des introducteurs des ambassadeurs en France …   Wikipédia en Français

  • αδμινσουνάλιος — Παρεφθαρμένος βυζαντινός τύπος του αδμισιονάλιος, από το λατινικό admissionalis: ο εισηγητής των πρέσβεων στα ανάκτορα της Κωνσταντινούπολης …   Dictionary of Greek

  • huissier — Huissier, vient de ce mot, Huis, parce qu anciennement les Huissiers estoyent tenus, la Court de Parlement seant en Audience ou Conseil, se tenir arrestez à l huis de la chambre pour estre prests aux mandemens de la Court, si aucuns occurroyent,… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”